|
AlphaOmega
Internet-Initiative
katholischer Priester und Laien im deutschsprachigen Raum "Ich bin das Alpha und das Omega, der Erste und der Letzte, der Anfang und das Ende" (Apk 22,13). | |
ITINERARIUMR: Benedictus Dominus, Deus Israel, / qui visitavit, et fecit redemptionem plebis suae: V: Et erexit cornu salutis nobis, / in domo David, pueri sui. R: Sicut locutus est per os Sanctorum, / qui a saeculo sunt, Prophetarum ejus:
L: Salutem ex inimicis nostris, / et de manu omnium qui oderunt nos:
A: In viam pacis et prosperitatis dirigat nos omnipotens et misericors Dominus,
P: Kyrie, eleison.
Pater noster (secreto)
A: Sed libera nos a malo.
V: Nihil proficiat inimicus in nobis.
(P: Dominus vobiscum. P: Oremus: Deus, qui filios Israel per maris medium sicco vestigio ire fecisti, quique tribus Magis iter ad te stella duce pandisti: tribue nobis, quaesumus, iter prosperum tempusque tranquillum; ut, Angelo tuo sancto comite, ad eum qup pergimus locum, demum ad aeternae salutis portum pervenire feliciter valeamus. Deus, qui Abraham puerum tuum, de Ur Chaldaeorum eductum, per omnes suae peregrinationis vias illaesum custodisti; quaesumus, ut nos famulos tuos custodire digneris: esto nobis, Domine, in procinctu suffragium, in via solacium, in aestu umbraculum, in pluvia et frigore tegumentum, in lassitudine vehiculum, in adversitate praesidium, in lubrico baculus, in naufragio portus; ut, te duce, quo tendimus, prospere perceniamus, et demum incolumes ad propria redeamus. Adesto, quaesumus, Domine, supplicationibus nostris: et viam famulorum tuorum in salutis tuae prosperitate dispone; ut inter omnes viae et vitae huius varietates tuo semper protegamur auxilio. Praesta, quaesumus, omnipotens Deus: ut familia tua per viam salutis incedat; et, beati Joannis Praecursoris hortamenta sectando, ad eum, quem praedixit, secura perviat, Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus per omnia saecula saeculorum. A: Amen. V: Procedamus in pace! A: In nomine Domini. Amen.
Quelle: "Im Herrn. Gebete im Geist des königlichen Priestertums". Freiburg i.Br., 2. Auflage 1947. Herausgegeben von Otto Pies. | |
| © AlphaOmega ao@catholic-church.org 1998-1999 - All Rights Reserved - |